Archivos del blog

lunes, 1 de noviembre de 2010

Rorate, caeli, desuper

"Caeli Rorate" es una plegaria de los profetas, los patriarcas, y de toda la Iglesia Madre, todos los cuales esperan la vuelta del Mesías. Como el rocío desciende del cielo y apaga la tierra seca, y luego se evapora de nuevo, también lo hará el Mesías quien vendrá a salvar a su pueblo y volver al cielo. Recordamos a nuestros delitos y pecados del pasado y buscar el perdón a la espera del nacimiento de Cristo por nuestra redención, una redención que traerá las aguas de la vida de asolar Jerusalén.

 

Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum.
Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum.
Ne irascaris Domine, ne ultra memineris iniquitatis: ecce civitas Sancti facta est deserta: Sion deserta facta est: Jerusalem desolata est: domus sanctificationis tuae et gloriae tuae, ubi laudaverunt te patres nostri.
Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum.
Peccavimus, et facti sumus tamquam immundus nos, et cecidimus quasi folium universi: et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos: abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.
Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum.
Vide Domine afflictionem populi tui, et mitte quem missurus es: emitte Agnum dominatorem terrae, de Petra deserti ad montem filiae Sion: ut auferat ipse iugum captivitatis nostrae.
Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum.
Consolamini, consolamini, popule meus: cito veniet salus tua: quare maerore consumeris, quia innovavit te dolor? Salvabo te, noli timere, ego enim sum Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, Redemptor tuus.
Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum.