Archivos del blog

domingo, 13 de febrero de 2011

Domingo VI después de Epifanía

+ Continuación del Santo Evangelio según San Mateo (XIII, 31-35)

In illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile est regnum caelórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo: quod mínimum quidem est ómnibus semínibus: cum autem créverit, majus est ómnibus oléribus, et fit arbor ita ut vólucres caeli véniant et hábitent in ramis ejus. Aliam parábolam locutus est eis: Símile est regnum caelórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínae satis tribus, donec fermentátum est totum. Haec ómnia locútus est Jesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis: ut implerétur quod dictum erat per Prophetam dicéntem: Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi..