Archivos del blog

viernes, 6 de abril de 2012

Viernes Santo

Giotto_Assisi_Crucifixion

 

La Feria VI in Parasceve es el gran día de luto de la Iglesia. San Ambrosio lo llamaba dies amaritudinis, “día de la amargura”, pero no se debe perder de vista que el sacrificio de Cristo es la consumación de la Obra de la Salvación, por lo que en la Iglesia primitiva se llamaba también Día de la Pascua. Para revalorizar este misterio, en la reforma de la Semana Santa se prescribió para los ornamentos litúrgicos de este día el rojo, en vez del negro.

 

La entrada en silencio, el altar desnudo, la postración de los ministros y la oración colecta, a la que sigue la liturgia de la Palabra, resto del primitivo uso romano, se dotó de un significado de dolor y duelo de la Iglesia por la muerte del Salvador. En lugar del evangelio se canta de manera dialogada la Pasión según San Juan, que parece ser que ya era leída en tiempos de San Gregorio Magno.

 

Se reviste de una gran solemnidad la Oratio fidelium, llamada Orationes solemnes, como manifestación de la universalidad de la Iglesia, como eco de la oración de Cristo en la cruz. Antes de la reforma de 1969 eran aún más extraordinarias, puesto que en los siglos V-VI habían desaparecido de la liturgia ordinaria. Su esquema actual se remonta al menos a San León I Magno (+461).

 

El rito de la adoración de la cruz procede de la liturgia jerosolimitana, pues se veneraba el lignum Crucis de una manera especial en esta jornada, en un principio fuera de la liturgia. Pronto este rito se extendió a las iglesias en las que se poseía una partícula de la Vera Cruz, e incluso a las demás, en las que se utilizaba una simple cruz de madera.

 

Parece ser que pasó a Roma a mitad del siglo VII, donde se conservaban varias partículas de la Vera Cruz, debido a influencia bizantina. Se describe por primera vez en el Ordo de Einsiedelns, del siglo VIII, que indica que se realizaba en la Basílica de Santa Cruz en Jerusalén. En el siglo X se realizaba ya en el marco de la liturgia y en el siglo XII se añadió la triple ostensión de la cruz. En el siglo XIV se ordenó que se cambiara de sitio para cada una de ellas.

 

El Viernes Santo nunca se ha celebrado en él la eucaristía. En la liturgia griega, incluso, se abstienen incluso hoy de la comunión. El primer testimonio de recepción de la Eucaristía en Occidente el Viernes Santo se encuentra en el Ordo de Einsiedelns, del siglo VIII, en el que se tolera, aunque se señala que el papa y sus diáconos no comulgaban.

 

Pero ya a finales de esta centuria se preceptúa la comunión. En el siglo IX está atestiguada por Teodulfo de Orleáns (+821). La liturgia papal, sin embargo, la desconocía al menos durante el rito litúrgico, pero ya se prescribe en el Pontifical romano-germánico.

 

En el siglo XII se prescribía que comulgaran todos los que quisieran, pero ya en ese mismo siglo en Roma se introdujo, como atestigua el Ordo X, una norma que había de extenderse a la disciplina común hasta la reforma de la Semana Santa: comulgaba sólo el papa sin los ministros. En algunos lugares continuaron comulgando los fieles hasta que fue suprimida esta costumbre por las intervenciones reiteradas de la Santa Sede.

 


Ramón de la Campa Carmona

Passio Domini Nostri Iesu Christi secundum Ioannem

Cristo_crucificado

In illo tempore: Egressus est Jesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: † Quem quaeritis? C. Responderunt ei: S. Jesum Nazarenum. C. Dicit eis Jesus: † Ego sum. C. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo interrogavit eos: † Quem quaeritis? C. Illi autem dixerunt, S. Jesum Nazarenum. C. Respondit Jesus: † Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. C. Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum: et abscidit auriculam eius dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Jesus Petro: † Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem didit mihi Pater, non bibam illum? C. Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum: et adduxerunt eum ad Annam primum; erat autem socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
   Erat autem Caiphas, quo consilium dederat Judaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipuluS. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificiS. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: S. Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? C. Dicit ille: S. Non sum. C. Stabant autem servi, et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Erat autem cum eis et Petrus stans, et califaciens se. Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina eius. Respondit ei Jesus: † Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? interroga eos, qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. C. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: S. Sic respondes pontifici? C. Respondit ei Jesus: † Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? C. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: S. Numquid et tu ex discipulis eius es? C. Negavit ille, et dixerit: S. Non sum. C. Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: S. Nonne ego te vidi in horto cum illo? C. Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.
   Adducunt ergo Jesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: S. Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? C. Responderunt, et dixerunt ei: S. Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. C. Dixit ergo eis Pilatus: S. Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. C. Dixerunt ergo ei Judaei: S. Nobis non licet interficere quemquam. C. Ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset morituruS. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Jesum, et dixit ei: S. Tu es Rex Judaeorum? C. Respondit Jesus: † A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? C. Respondit Pilatus: S. Numquid ego Judaeus sum? Gens tua, et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? C. Respondit Jesus: † Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis: nun autem regnum meum non est hinC. C. Dixit itaque est Pilatus: S. Ergo Rex es tu? C. Respondit Jesus: † Tu dicis quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. C. Dicit ei Pilatus: S. Quid est veritas? C. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dicit eis: S. Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pasha: vultis ergo dimittam vobis Regem Judaeorum? C. Clamverunt ergo rursum omnes, dicentes: S. Non hunc, sed Barabbam. C. Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum, et dicebant: S. Ave Rex Judaeorum. C. Et dabant ei alapas. Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: S. Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. C. (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: S. Ecce homo. C. Cum ergo vidissent cum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: S. Crucifige, crucifige eum. C. Dicit eis Pilatus: S. Accpipte eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. C. Responderunt ei Judaei: S. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. C. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum: et dixit ad Jesum: S. Unde es tu? C. Jesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: S. Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? C. Respondit Jesus: † Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. C. Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant, dicentes: S. Si hunc dimittis, non es amicus CaesariS. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. C. Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem Parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis: S. Ecce Rex vester. C. Illi autem clamabant: S. Tolle, tolle, crucifige eum. C. Dicit eis Pilatus: S. Regem vestrum crucifigam? C. Responderunt pontifices: S. Non habemus regem, nisi Caesarem. C. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur.
   Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum, hebraice autem Golgotha: ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum. Hunc ergo titulum multi Judaeorum legerunt, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. Et erat scriptum hebraice, graece et latine. Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: S. Noli scribere, Rex Judaeorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum. C. Respondit Pilatus: S. Quod scripsi, scripsi. C. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius (et fecerunt quatuor partes: unicuique militi partem), et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: S. Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. C. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum videsset ergo Jesus matrm, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: † Mulier, ecce filius tuuS. C. Deinde dicit discipulo: † Ecce mater tua. C. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
   Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: † Sitio. C. Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eiuS. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: † Consummatum est. C. Et inclinato capite, tradidit spiritum.
   Judaei ergo (quoniam Parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilaum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura: sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credatis. Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.
   Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea (eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae, et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Parasceven Judaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Jesum.

 

+++

 

Versión gregoriana - Vaticano 2011

***

 

 

Arvo Pärt – Passio

***

Bach - St. John Passion, BWV 245 – Parte 1

 

 

Bach - St. John Passion, BWV 245 – Parte 2